LUCELSTENIUM vulgo LUTZELSTEIN

LUCELSTENIUM vulgo LUTZELSTEIN
LUCELSTENIUM, vulgo LUTZELSTEIN
castrum Palatinatûs, sub proprio Principe. habebat Comites olim, qui Frid. I. Electoti refractraii, ab eo eiecti sunt et in exilio ἄπαιδες Decesêre, A. C. 1452. unde Comitatus ad Palatinos venit. Auctor dein Lucelsteniae Lineae Rupertus fuit, fil. Alex. Ducis Bipontini, frater Lud. maioris natu, qui patri in Bipontino Ducatu suceessit. Obiit Rupertus A. C. 1544. pater Georgii Ioh. cogn. Ingeniosi, qui Lucelstenium auxit, et Pfaltzburgum condidit, quod tamen dein cum aliis, ob debita, cum vano molimine per montes transitum tentâsset, contracta, in Lotharini manus devenit, Decessit A. C. 1592. Do nati Georg. Ioh. iun. Lucelstenium nactus est, at George. Gustavus Lautereccae habitavit, qui susecpit Ioh. Frid. Car-Lud. et Leopold. Lud. quorum hic fratribus Exstinctis A. C. 1631. et 1633. pace Monaster. in Comit. Veldentz vestitutus, patruo A. C. 1654. Defuncto in Lucelsteinensi ditione quoque successit. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Melius Comitatus Austrasiae est, sub Principe Veldentiae fam. Palatinae, olim sub propriis comitibus, a quibus pelne pervenit ad palatinos; ad Rupertum veto numquam pertinuit, qui proin non Lucelstenioe, sed Veldentiae lineae auctor fuit, quo etiam nomine in Actis illa publicis venire solet. Fil. eius, ex ursula Rhingravia, ducta A. C. 1537. et Mortuâ A. C. 1601. Georg. Ioh. cogn. Ingeniosus, nat. A. C. 1543. sessionis ac suffragii in Imperio ius acquisivit, et, cum nomine Principis Palatini Veldentioe, in Collegium Principum
introduci meruit. Idem Comitatum Lucelstenium pene integrum, cum dimidia parte communionis Guttenbergicae et aliis quibusdam bonis in Alsentz, post exceslsum Othonis Hent. cogn. Magnanimi, ultimi Electoris ex priore fam. Defuncti A. C. 1553. ut portionem quadrantis totius hereditatis sibi debiti, sine praeiudicio iuris in reliqua competentis accepit: Lucelstenium auxit, Pfaltzburgum condidit, quod tamen deinde in Lotharingi pervenit manus. Obiit A. C. 1592. Pater ex Anna, Maria suecica, Gustavo Rege genita (ductâ C. C. 1563.) praeter filias duas, Ursulam Lud. Ducis Wirtenbergici, et Annam Margatetham Richardi Agnati, uxores Georgii Gustavi 5 Ioh. Aug. Lud. Phil. et Georgii Ioh. e diquibus maximus natu, genitus A. C. 1564. in divisione, avitas tiones et statûs Impetii praerogativam adeptus est, ac Veldentiam lineam continuavit, Defunctus A. C. 1634. Alter natus A. C. 1575. Com. Lucelstenium acdepit. sed cum ex Anna Elisabetha agnata nullis liberis susceptis Obiisset, A. C. 1611. in hoc appannagio, minimum natu frattem (tertius enim in hastiludio Heidelbergae perierat iam A. C. 1601.) succeslorem accepit. Qui nat. A. C. 1586. ex Susanna Palatina, fil. praeter alios genuit Georg. Othonem, praemortuum Tubingae A. C. 1635. ipse Defunctus A. C. 1654. Post cuius Obitum, comit. Lucelstenius, postquam ab A. C. 1592. usque ad An modo dictum 1654. sub proprio fuisset Principe, ad leopold. Lud. Principem Palatinum Veldentiae George. Gustavi praefati fil. rediit, qui omnes ab Avorelictas ditiones denuo coniunxit. Vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal Hist. in Farm. Palat. ed. A. C. 1677. et hîc, in Leopoldus Ludovicus, item in voce Veldentia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”